previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus [2] necdum adultis modus adhibendus 1est. Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,2umbras- 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 [p. 432] que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;14nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat; haec clementius sine vulnere medetur, et [3] anni sequentis expeditiorem putationem facit. Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum 15est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur. [4] Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos [5] alumnos educent. Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet 16decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat; [6] si aut 17continuis superioribus annis dapsili pro- 18 19 20 21 [p. 434] ventu religatam vitem requiescere22ac refici par erit,23si 24futurae materiae consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere 25luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos 26pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles 27nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.

1

2

3 nondum Schn.: mundo SA: modo aM, Pontedera, Gesn.: mihi c: nihil edd. ante Gesti.

4 suspendant Schn.: suspendeat SacMvett. edd.: suspendae at A: suppendeat Ald., Gesn.

5 calametis S, et vulgo ante Schn.: calamitis A.

6 loco SAcM.

7 ad huc id cM: ad id ut SA: ad id a.

8 indicendus SA; indulgeudus acM.

9 incientibus Schn. cum Pontedera: initientibus S: inicientibus A: incipientibus acM, et plerique.

10 et SAa: ac M: om. c: atque vulgo.

11 sic codd.: et uvis post frondibus add. edd.

12 habendus SA, vett. edd.

13 deputet acM: decutet SA: decutiet edd.

14

15

16

17

18 compescat ... deturbet SAacM, vett. edd.: compescet ... deturbabit vulgo.

19 deceptum SAM: decertum a.

20 volet SAacM: debet vulgo.

21 si aut SA (= aut si) Sobel: si autem acM, edd. a Cf. De Arb. 11.

22

23

24

25

26

27

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: